HISTORIA LIBRI GENESIS

CAPUT 46: De victoria Abrae, et occursu Melchisedech

#Gen. XIV

Factum est autem illo tempore, ut Amraphel rex Sennaar, id est Babylonis, etc.. Jam tantum processerat libido dominandi, quod quaeque civitas regulum habebat, quorum plurimi alicui majori regi serviebant: Tandem omnes subditi erant monarcho Assyriorum. Sane quinque civitates Sodomorum Sodoma, et Gomorrha, Adama, Sebois. Bala, quae et Segor quinque reges habebant. Has subjugaverat sibi Chodorlahomor rex Elamitarum, et tributarias sibi fecerat, et duodecim annis servierant ei in tributo. Anno vero decimo tertio noluerunt sibi dare. Proinde decimo quarto anno Chodorlahomor assumens secum tres reges Babylonis, et Ponti, et gentium collecto exercitu convenerunt in vallem illustrem, in qua erant putei bituminis, quae per iram Dei post versa est in mare Mortuum, et circumadjacentia loca depopulati sunt. Et egressi sunt quinque reges ut pugnarent adversus quatuor, qui et terga verterunt, et ceciderunt plurimi, et qui remanserant, fugerunt ad montes. Tulerunt autem victores omnem substantiam eorum, et captivos, nec non et Lot, et substantiam ejus. Et ecce unus, qui evaserat nuntiavit hoc Abram Hebraeo, vel transfluviali, quia de trans Euphraten venerat. Qui numeravit expeditos vernaculos suos trecentos decem et octo et tres praedictos fratres Mambre, et Aner, et Eschol, et prosecutus est eos usque Dan, qui est unus de fontibus Jordanis, et ab eo oppidum Dan dictum est, quod nunc Penaeas dicitur: alter enim fons Jor dicitur, quibus in unum confoederatis Jordanis dicitur, et irruit super eos nocte, divisis sociis in tres turmas dormientes trucidavit, vigilantes, prae ebrietate pugnare non valentes, effugerunt. Et prosecutus est eos Abram usque Hoba, quae est ad laevam Damasci, et reduxit Lot, mulieres quoque, et populum, et omnem substantiam eorum. Occurrit autem ei rex Sodomorum ad locum, qui dicitur Regia vallis, in via Solymae civitatis, vel Salem, quae post Jerusalem dicta est. At vero Melchisedech rex Salem obtulit ei panem, et vinum. Quod quasi exponens Josephus ait: Ministravit exercitui xenia, et multam abundantiam rerum opportunarum similiter exhibuit, et super epulas benedixit Deum, qui Abrae subdiderat inimicos. Erat enim sacerdos Dei Altissimi. Cui Abram decimas dedit ex omnibus spoliis, et tunc primum decimae leguntur datae, primitiae vero ab Abel. Et ait ad eum rex Sodomorum: Da mihi animas, caetera tibi tolle, et noluit Abram etiam minimum quid tollere, exceptis quae comederunt juvenes, et partibus trium fratrum, qui venerant cum eo. Hunc Melchisedech, aiunt Hebraei fuisse Sem filium Noe, et vixisse usque ad Isaac. Et omnes primogenitos, a Noe usque ad Aaron, sacerdotes fuisse, qui in conviviis, et oblationibus populo benedicebant, et habebant primogenita, de quibus post explicabitur.